Evangelium Secundum Lucam*

Caput 1: Versus 69

Cornu salutis nobis.BEDA.Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur, regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur. In cujus figuram David et Salomon cornu olei, sunt in regni gloriam consecrati, ut prius Saul lenticula.
(* Traductions européennes)